라틴어 문장 검색

plura ad tertianos, veterum recentiumque admo- nens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, nuper Sarmatas pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장6)
mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장5)
atque harum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celandum) M. Antonius, triumvirum rei publicae constituendae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 2:1)
neque vero a M. Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultimis terris, quid ageret, curae sibi haberet certiorem facere Atticum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 4:1)
sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:3)
sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:4)
sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:1)
leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum - erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos - et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:1)
Talis erat Marcus mediis Antonius annis Primus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII2)
aberat etiam M. Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:2)
occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:1)
venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 24:2)
nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:2)
Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:1)
hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3a 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION